terça-feira, 19 de junho de 2012

hic michi Romam, hic Athenas, hic patriam ipsam mente constituo


Hec vita mea est: media nocte consurgo, primo mane domo egredior, sed non aliter in campis quam domi studeo cogito lego scribo, somnum quantum fieri potest ab oculis meis arceo, a corpore mollitiem, ab animo voluptates, ab operatione torporem. Totis diebus aridos montes, roscidas valles atque antra circumeo, utranque Sorgie ripam sepe remetior, nullo qui obstrepat obvio, nullo comite, nullo duce, nisi curis meis minus in dies acribus ac molestis. Illas ante retroque transmittens, preteritorum memor ventura delibero: quam feliciter viderit Ille de quo dictum est: «In lumine tuo videbimus lumen», sine quo frustra per tenebras humanitas lippa circumspicit. In Illius ducatu omnis spes est mea; certe quod in me est, nitor ut prestem non reluctantem animum iamque cum Apostolo quantum possum preterita “obliviscens”, in ea que sunt ante “extendor”. Unum michi solamen ingens in omni exilio datum est, quod et hunc locum iam feci et omnem si res tulerit, familiarem michi videor facturus, modo ille non sit Avinio, ventosis ac turbidis Rodani gurgitibus impendens. Hec tibi diutius, amice, ignota esse non sum passus, si tamen ignota erant hactenus, ne forsitan me querentes epystole tue hac illac incertis tramitibus vagarentur. Ad fontem Sorgie sum, ut dixi, et quando ita visum est fortune, locum alium non requiro, nec faciam donec illa, quod crebro solet, varium mutet edictum. Interea equidem hic michi Romam, hic Athenas, hic patriam ipsam mente constituo; hic omnes quos habeo amicos vel quos habui, nec tantum familiari convictu probatos et qui mecum vixerunt, sed qui multis ante me seculis obierunt, solo michi cognitos benificio literarum, quorum sive res gestas atque animum sive mores vitamque sive linguam et ingenium miror, ex omnibus locis atque omni evo in hanc exiguam vallem sepe contraho cupidiusque cum illis versor quam cum his qui sibi vivere videntur, quotiens rancidum nescio quid spirantes, gelido in aere sui halitus videre vestigium. Sic liber ac securus vagor et talibus comitibus solus sum; ubi volo sum; quotiens possum mecum sum; sepe etiam tecum et cum illo viro optimo maximo, quem cum nunquam viderim, — dictu mirum — omnibus horis video, apud quem, queso, nomen meum dum tu secum loqui poteris, non senescat. Vale.

Franciscus Petrarca. Epystolarium Familiarium Liber Decimus Quintus. Litterae Tertiae ad Zenobium Grammaticum Florentinum. Hic inventae.

Mementote etiam illarum Maclavelli litterarum quarum notitia a nobis lata est hic, quae fere de eodem themate arguunt, id est de cum antiquis quasi ceu nostris aequalibus colloquio, ut eos interrogamus sine metu immo cum et cura et caritate.

Sem comentários:

Enviar um comentário