quarta-feira, 6 de fevereiro de 2013

David Morgan †06.02.2013

Hac tristissima die notissimus ille David Morgan, summus Latinitatis vivæ cultor, amicus benefactor benemeritus fautor omnium qui sese student profecisse in studiis Ciceronis atque Erasmi linguæ restituendæ, vitā functus est. Mæror nos rapit, sed cum tantus amor ejus, proinde ac antiquis sunt soliti Romani temporibus agitare ad inferias, fabulam conabor quæ mihi semper in mente revocatur cogitanti de Latinitate viva restituenda, cui semper David ille diuturnam atque segnem dedit opem.

Apud quendam de Latinitate in Civitatibus Foederatis conventum David ille in consessu alicujus audiebat contionem de nova quadam methodo ad notitiam latinæ impetrandam destinatam. Ut solitum, agebat de memoriæ mandandis legibus grammaticis, de vertendo, de uso lexici quasi appetitio naturalis exercendo. Davidi ita contendenti se credere melius fore imprimis operam dare linguæ ipsi usu vivo quam operam ac oleum his ritibus perdere, orator respondit «nullam posse linguæ notitiam teneri quæ non firmis jaceat fundamentis grammaticis, quæ legum careat optima peritia.» Nec est cunctatus David, recrepuitque se nullo modo posse recitare "tertiam declinationem" (sicut discipulos cogunt ut assuescant, ovis, ovis, ovem) nec hujusgeneris alia - vero hæc omnia dicens, dum latine loquitur, latineque suam habet oratinem usus Latinitate quadam mira atque elegantissima. Quo probare possint in quanta fulciretur veritate.

Magnum ejus opus ab omnibus maximi æstimatum conferimus Lexicon Latinum, sive Recentioris Latinitatis, Anglice-Latine, probatissimis scriptoris dumtaxat nixum, quod lexicon apud sedem retialem Davidis invenitur, seu hic ut pdf. Talis est vir qui hodie nos reliquit. 

Ave atque vale.

Sem comentários:

Enviar um comentário