quinta-feira, 20 de junho de 2013

entretanto em Itália

O passo de tradução que calhou no exame de Latim realizado hoje nos liceus italianos.

Sed nunc genera ipsa lectionum, quae præcipue convenire intendentibus ut oratores fiant existimem, persequor. Igitur, ut Aratus ab Jove incipiendum putat, ita nos rite cœpturi ab Homero videmur. Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiæ partibus exemplum et ortum dedit. hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem lætus ac pressus, jucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus. Nam ut de laudibus exhortationibus consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictæ in secundo sententiæ omnis litium atque consiliorum explicant artes? Adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Age vero, non utriusque operis ingressu in paucissimis versibus legem prohoemiorum non dico servavit, sed constituit? Nam et benivolum auditorem invocatione dearum quas praesidere vatibus creditum est et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprensa facit. Narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui curetum Ætolorumque prœlium exponit?

Quintiliani Istitutio oratoria, X 1, 45-48

Sem comentários:

Enviar um comentário