
Santo Agostinho, Cidade de Deus, Livro III, Cap. XI
Gulbenkian, Lisboa: 1991. (trad.: J. Dias Pereira)
Gulbenkian, Lisboa: 1991. (trad.: J. Dias Pereira)
[Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quadriduo fleuisse nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt atque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem Aristnicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat.]
imagem: pormenor da estátua de Apolo, frente ao
templo do deus, em Pompeia (foto retirada daqui).
templo do deus, em Pompeia (foto retirada daqui).
Sem comentários:
Enviar um comentário